Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 2 novembris
IN COMMEMORATIONE
OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Spes, Christe, nostræ véniæ,
tu vita, resurréctio;
ad te sunt corda et óculi
cum mortis dolor íngruit.

Tu quoque mortis tædia
passus dirósque stímulos,
Patri, inclináto cápite,
mitis dedísti spíritum.

Vere nostros excípiens
languóres, pastor míserens,
tecum donásti cómpati
Patrísque in sinu cómmori.

Apértis pendens brácchiis,
in cor transfíxum pértrahis
quos moritúros ággravat
morbus vel mæror ánxius.

Qui portis fractis ínferi
victor pandísti cælicas,
nos nunc doléntes érige,
post óbitum vivífica.

Sed et qui fratres córpore
nunc somno pacis dórmiunt,
iam te beánte vígilent
tibíque laudes réferant. Amen.


Ant. 1 Exsultábunt Dómino ossa humiliáta.

Psalmus 50
Miserere mei, Deus
Renovamini spiritu mentis vestræ et induite novum hominem (Eph 4, 23-24)

Miserére mei, Deus, *
secúndum misericórdiam tuam;
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
dele iniquitátem meam.
Amplius lava me ab iniquitáte mea, *
et a peccáto meo munda me.
Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
et peccátum meum contra me est semper.
Tibi, tibi soli peccávi, *
et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
et æquus in iudício tuo.
Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
et in peccáto concépit me mater mea.
Ecce enim veritátem in corde dilexísti, *
et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi.
Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
et exsultábunt ossa quæ humiliásti.
Avérte fáciem tuam a peccátis meis, *
et omnes iniquitátes meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus, *
et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.
Ne proícias me a fácie tua, *
et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
Redde mihi lætítiam salutáris tui, *
et spíritu promptíssimo confírma me.
Docébo iníquos vias tuas, *
et ímpii ad te converténtur.
Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
et exsultábit lingua mea iustítiam tuam.
Dómine, lábia mea apéries, *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
Non enim sacrifício delectáris, *
holocáustum, si ófferam, non placébit.
Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
ut ædificéntur muri Ierúsalem.
Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, oblatiónes et holocáusta; *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Exsultábunt Dómino ossa humiliáta.

Ant. 2 A porta ínferi érue, Dómine, ánimam meam.

Canticum (Is 38, 10-14. 17-20)
Moribundi angores, sanati lætitia
Ego sum vivus et fui mortuus... et habeo claves mortis (Ap 1, 17-18)

Ego dixi: "In dimídio diérum meórum *
vadam ad portas ínferi";
quæsívi resíduum annórum meórum. *
Dixi: "Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium,
aspíciam hóminem ultra *
et habitatórem quiétis".
Generátio mea abláta est et convolúta est a me *
quasi tabernáculum pastórum;
præcísa est velut a texénte vita mea: †
dum adhuc ordírer, succídit me. *
De mane usque ad vésperam fínies me.
Sperábam usque ad mane, †
quasi leo sic contrívit ómnia ossa mea; *
de mane usque ad vésperam fínies me.
Sicut pullus hirúndinis sic clamábo, *
meditábor ut colúmba;
aítenuáti sunt óculi mei, *
suspiciéntes in excélsum.
Tu autem eruísti ánimam meam ut non períret; *
proiecísti post tergum tuum ómnia peccáta mea.
Quia non inférnus confitébitur tibi, †
neque mors laudábit te, *
non exspectábunt, qui descéndunt in lacum, veritátem tuam.
Vivens, vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie; *
pater fíliis notam fáciet veritátem tuam.
Dómine, salvum me fac, †
et psalmos nostros cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ *
in domo Dómini.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. A porta ínferi érue, Dómine, ánimam meam.

Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea.

Psalmus 145
Sperantium in Dominum beatitudo
Laudamus Dominus in vita nostra, id est in moribus nostris (Arnobius)

Lauda, ánima mea, Dóminum; †
laudábo Dóminum in vita mea, *
psallam Deo meo, quámdiu fúero.
Nolíte confídere in princípibus, *
in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
Exíbit spíritus eius, et revertétur in terram suam; *
in illa die períbunt cogitatiónes eórum.
Beátus cuius Deus Iacob est adiútor, *
cuius spes in Dómino Deo suo.
Qui fecit cælum et terram, *
mare et ómnia quæ in eis sunt.
Qui custódit veritátem in sæculum, †
facit iudícium oppréssis, *
dat escam esuriéntibus.
Dóminus solvit compedítos, *
Dóminus illúminat cæcos.
Dóminus érigit depréssos, *
Dóminus díligit iustos,
Dóminus custódit ádvenas, †
pupíllum et víduam susténtat, *
et viam peccatórum dispérdit.
Regnábit Dóminus in sæcula, *
Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Laudábo Deum meum in vita mea.


1 Th 4, 14

Si crédimus quod Iesus mórtuus est et resurréxit, ita et Deus eos qui dormiérunt per Iesum addúcet cum eo.



V.  Exaltábo te, Dómine, * Quóniam suscepísti me.
R.  Exaltábo te, Dómine, / Quóniam suscepísti me.
V.  Convertísti planctum meum in gáudium mihi.
R.  Quóniam suscepísti me.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Exaltábo te, Dómine, / Quóniam suscepísti me.


Lc 1, 68-79

Ant. Ego sum resurréctio et vita: qui credit in me, étiam si mórtuus fúerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non moriétur in ætérnum.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ego sum resurréctio et vita: qui credit in me, étiam si mórtuus fúerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non moriétur in ætérnum.



Deum Patrem omnipoténtem, qui suscitávit Iesum Christum a mórtuis et vivificábit mortália córpora nostra, deprecémur, clamántes:
Dómine, vivífica nos in Christo.

Pater sancte, nos consepúltos per baptísmum in mortem cum Fílio tuo et conresuscitátos in resurrectiónem eius sic tríbue in novitáte vitæ ambuláre,
- ut étiam, cum mórtui fuérimus, cum Christo semper vivámus.
Dómine, vivífica nos in Christo.

Próvidens Pater, qui dedísti nobis panem vivum, qui de cælo descéndit, sancte semper manducándum,
- fac ut vitam ætérnam habeámus et resuscitémur in novíssimo die.
Dómine, vivífica nos in Christo.

Dómine, qui Fílium tuum in agonía factum ab ángelo confortári dedísti,
- in éxitu nosíro spe nos suávi consolári dignéris.
Dómine, vivífica nos in Christo.

Qui tres púeros de médio ignis eruísti,
- líbera ánimas defunctórum a pœnis, quas pro peccátis patiúntur.
Dómine, vivífica nos in Christo.

Deus vivórum et mortuórum, qui Iesum a mórtuis suscitásti,
- súscita defúnctos, et nos cum ipsis in glória ætérna constítue.
Dómine, vivífica nos in Christo.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Preces nostras, quæsumus, Dómine, benígnus exáudi, ut, dum attóllitur nostra fides in Fílio tuo a mórtuis suscitáto, in famulórum tuórum præstolánda resurrectióne spes quoque nostra firmétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)