Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 3 maii
SS. PHILIPPI ET IACOBI, APOSTOLORUM
Festum

Sexta



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


Veníte, servi, súpplices,
et mente et ore extóllite
dignis beátum láudibus
nomen Dei cum cántico.

Hoc namque tempus illud est,
quo sæculórum iúdicem
iniústa morti trádidit
mortálium senténtia.

Et nos amóre débito,
timóre iusto súbditi,
advérsus omnes ímpetus
quos sævus hostis íncutit,

Unum rogémus et Patrem
Deum regémque Fílium
simúlque Sanctum Spíritum,
in Trinitáte Dóminum. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Antiphonæ et psalmi de die currente


Act 5, 12a. 14

Per manus Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Magis autem addebántur credéntes Dómino, multitúdines virórum ac mulíerum.

V. Custodiébant testimónia Dei, allelúia.
R. Et præcépta eius, allelúia.



Orémus. Deus, qui nos ánnua apostolórum Philíppi et Iacóbi festivitáte lætíficas, da nobis, ipsórum précibus, in Unigéniti tui passióne et resurrectióne consórtium, ut ad perpétuam tui visiónem perveníre mereámur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)