Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 17 decembris

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Veni, redémptor géntium,
osténde partum Vírginis;
mirétur omne sæculum:
talis decet partus Deum.

Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro
fructúsque ventris flóruit.

Alvus tuméscit Vírginis,
claustrum pudóris pérmanet,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus.

Procédat e thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ
alácris ut currat viam.

Æquális ætérno Patri,
carnis tropæo cíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.

Præsépe iam fulget tuum
luménque nox spirat novum,
quod nulla nox intérpolet
fidéque iugi lúceat.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Antiphonæ et psalmi de die currente


V. Annúntiat Dóminus verbum suum Iacob.
R. Iustítias et iudícia sua Israel.



De libro Isaíæ prophétæ
45, 1-13

Salus Israel per Cyrum

Hæc dicit Dóminus christo meo Cyro, cuius apprehéndi déxteram, ut subíciam ante fáciem eius gentes, et dorsa regum vertam, et apériam coram eo iánuas, et portæ non claudéntur:
"Ego ante te ibo, et gloriósos terræ humiliábo; portas æreas cónteram, et vectes férreos confríngam. Et dabo tibi thesáuros abscónditos et arcána secretórum, ut scias quia ego Dóminus, qui voco nomen tuum, Deus Israel.
Propter servum meum Iacob et Israel eléctum meum, et vocávi te nómine tuo, assimilávi te et non cognovísti me. Ego Dóminus, et non est ámplius; extra me non est Deus: accínxi te, et non cognovísti me, ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidénte, quóniam absque me non est.
Ego Dóminus, et non est alter, formans lucem et creans ténebras, fáciens pacem et creans malum: ego Dóminus fáciens ómnia hæc.
Roráte, cæli désuper, et nubes pluant iustum; aperiátur terra et gérminet salvatórem, et iustítia oriátur simul: ego Dóminus creávi eum".
Væ qui contradícit fictóri suo, testa de sámiis terræ! Numquid dicet lutum fígulo suo: "Quid facis?", et: "Opus tuum absque mánibus est?" Væ qui dicit patri: "Quid géneras?" et mulíeri: "Quid párturis?"
Hæc dicit Dóminus, Sanctus Israel, plastes eius: "Ventúra interrogáte me super fílios meos, et super opus mánuum meárum mandáte mihi. Ego feci terram, et hóminem super eam creávi ego; manus meæ tetendérunt cælos, et omni milítiæ eórum mandávi. Ego suscitávi eum ad iustítiam, et omnes vias eius dírigam; ipse ædificábit civitátem meam et captivitátem meam dimíttet non in prétio neque in munéribus", dicit Dóminus Deus exercítuum.


Is 45, 8; cf. 16, 1

R. Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant Iustum: * Aperiátur terra, et gérminet Salvatórem.
V. Emítte Agnum, Dómine, dominatórem terræ, de Petra desérti ad montem fíliæ Sion. R. Aperiátur terra, et gérminet Salvatórem.



Ex Epístolis sancti Leónis Magni papæ
(Ep. 31, 2-3: PL 54, 791-793)

Sacramentum reconciliationis nostræ

Nihil prodest Dóminum nostrum, beátæ Maríæ Vírginis fílium, verum perfectúmque hóminem dícere, si non illíus géneris homo créditur, cuius in Evangélio prædicátur.
Dicit enim Matthæus: Liber generatiónis Iesu Christi fílii David, fílii Abraham; et ita humánæ oríginis órdinem séquitur, ut generatiónum líneas usque ad Ioseph, cui mater Dómini erat desponsáta, dedúcat.
Lucas vero, retrórsum successiónum gradus rélegens, ad ipsum humáni géneris príncipem redit, ut Adam primum et Adam novíssimum eiúsdem osténdat esse natúræ.
Potúerat quippe omnipoténtia Fílii Dei sic ad docéndos iustificandósque hómines apparére, quómodo et patriárchis et prophétis in spécie carnis appáruit, cum aut luctámen íniit, aut sermónem conséruit, cumve offícia hospitalitátis non ábnuit, vel étiam appósitum cibum sumpsit.
Sed illæ imágines huius hóminis erant índices, cuius veritátem ex præcedéntium patrum stirpe suméndam significatiónes mýsticæ nuntiábant.
Et ídeo sacraméntum reconciliatiónis nostræ, ante témpora ætérna dispósitum, nullæ implébant figúræ, quia nondum supervénerat Spíritus Sanctus in Vírginem, nec virtus Altíssimi obumbráverat ei; ut intra intemeráta víscera, ædificánte sibi Sapiéntia domum, Verbum caro fíeret; et, forma Dei ac forma servi in unam conveniénte persónam, Creátor témporum nascerétur in témpore; et, per quem facta sunt ómnia, ipse inter ómnia gignerétur.
Nisi enim novus homo, factus in similitúdinem carnis peccáti, nostram suscíperet vetustátem, et, consubstantiális Patri, consubstantiális esse dignarétur et matri, naturámque sibi nostram solus a peccáto liber uníret, sub iugo diáboli generáliter tenerétur humána captívitas; nec uti possémus triumphántis victória, si extra nostram esset consérta natúram.
De hac autem participatióne mirábili sacraméntum nobis regeneratiónis illúxit, ut per ipsum Spíritum, per quem Christus et concéptus est et natus, étiam nos spiritáli rursus orígine nascerémur.
Propter quod ab Evangelísta de credéntibus dícitur: Qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt.


Cf. Is 11, 10; Lc 1, 32

R. Ecce radix Iesse descéndet in salútem populórum, ipsum gentes deprecabúntur: * Et erit nomen eius gloriósum.
V. Dabit ei Dóminus Deus sedem David, patris eius, et regnábit in domo Iacob in ætérnum. R. Et erit nomen eius gloriósum.



Orémus. Deus, humánæ cónditor et redémptor natúræ, qui Verbum tuum in útero perpétuæ virginitátis carnem assúmere voluísti, réspice propítius ad preces nostras, ut Unigénitus tuus, nostra humanitáte suscépta, nos divíno suo consórtio sociáre dignétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)