Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 21 decembris

Officium lectionis



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Veni, redémptor géntium,
osténde partum Vírginis;
mirétur omne sæculum:
talis decet partus Deum.

Non ex viríli sémine,
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro
fructúsque ventris flóruit.

Alvus tuméscit Vírginis,
claustrum pudóris pérmanet,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus.

Procédat e thálamo suo,
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ
alácris ut currat viam.

Æquális ætérno Patri,
carnis tropæo cíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.

Præsépe iam fulget tuum
luménque nox spirat novum,
quod nulla nox intérpolet
fidéque iugi lúceat.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Antiphonæ et psalmi de die currente


V. Dómine Deus noster, convérte nos.
R. Et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.



De libro Isaíæ prophétæ
48, 12-21; 49, 9b-13

Novus Exodus

Hæc dicit Dóminus: "Audi me, Iacob et Israel quem ego voco; ego ipse, ego primus et ego novíssimus. Manus quoque mea fundávit terram, et déxtera mea mensa est cælos; ego vocábo eos et stabunt simul.
Congregámini omnes vos et audíte; quis de eis annuntiávit hæc? Dóminus diléxit eum; fáciet voluntátem suam in Babylóne, et brácchium suum in Chaldæis.
Ego, ego locútus sum, et vocávi eum; addúxi eum, et dirécta est via eius. Accédite ad me et audíte hoc: Non a princípio in abscóndito locútus sum, ex témpore ántequam fíeret, ibi eram; et nunc Dóminus Deus misit me et spíritus eius.
Hæc dicit Dóminus, redémptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dóminus Deus tuus, docens te utília, gubérnans te in via qua ámbulas.
Utinam attendísses mandáta mea! facta fuísset sicut flumen pax tua, et iustítia tua sicut gúrgites maris; et fuísset quasi aréna semen tuum, et stirps úteri tui ut lapílli eius; non interísset et non fuísset attrítum nomen eius a fácie mea".
Egredímini de Babylóne, fúgite a Chaldæis, in voce exsultatiónis annuntiáte; audítum fácite hoc, et efférte illud usque ad extréma terræ, dícite: Redémit Dóminus servum suum Iacob. Non sitiérunt in desérto cum edúceret eos; aquam de petra prodúxit eis, et scidit petram, et fluxérunt aquæ.
Super vias pascéntur, et in ómnibus planis páscua eórum; non esúrient neque sítient, et non percútiet eos æstus et sol, quia miserátor eórum reget eos, et ad fontes aquárum potábit eos. Et ponam omnes montes meos in viam, et sémitæ meæ exaltabúntur.
Ecce isti de longe vénient, et ecce illi ab aquilóne et mari, et isti de terra austráli. Laudáte, cæli, et exsúlta, terra; iubiláte, montes, laudem, quia consolátus est Dóminus pópulum suum, et páuperum suórum miserébitur.


Cf. Is 49, 13; Ps 71, 7

R. Læténtur cæli, et exsúltet terra; iubiláte, montes, laudem; quia Dóminus noster véniet, * Et páuperum suórum miserébitur.
V. Oriétur in diébus eius iustítia et abundántia pacis. R. Et páuperum suórum miserébitur.



Ex Expositióne sancti Ambrósii epíscopi in Lucam
(Lib. 2, 19. 22-23. 26-27: CCL 14, 39-42)

De visitatione beatæ Mariæ Virginis

Angelus, cum abscóndita nuntiáret, ut fides astruerétur exémplo, senióris féminæ sterilísque concéptum Vírgini Maríæ nuntiávit, ut possíbile Deo omne quod ei placúerit asséreret.
Ubi audívit hoc María, non quasi incrédula de oráculo nec quasi incérta de núntio nec quasi dúbitans de exémplo, sed quasi læta pro voto, religiósa pro offício, festína pro gáudio in montána perréxit.
Quo enim iam Deo plena nisi ad superióra cum festinatióne conténderet? Nescit tarda molímina Sancti Spíritus grátia. Cito quoque advéntus Maríæ et præséntiæ domínicæ benefícia declarántur; simul enim ut audívit salutatiónem Maríæ Elísabeth, exsultávit infans in útero eius, et repléta est Spíritu Sancto.
Vide distinctiónem singulorúmque verbórum proprietátes. Vocem prior Elísabeth audívit, sed Ioánnes prior grátiam sensit: illa natúræ órdine audívit, iste exsultávit ratióne mystérii; illa Maríæ, iste Dómini sensit advéntum, fémina mulíeris et pignus pígnoris; istæ grátiam loquúntur, illi intus operántur pietatísque mystérium matérnis adoriúntur proféctibus duplicíque miráculo prophétant matres spíritu parvulórum.
Exsultávit infans, repléta mater est. Non prius mater repléta quam fílius, sed, cum fílius esset replétus Spíritu Sancto, replévit et matrem. Exsultávit Ioánnes, exsultávit et Maríæ spíritus. Exsultánte Ioánne replétur Elísabeth, Maríam tamen non repléri spíritum eius exsultáre cognóvimus - incomprehensíbilis enim incomprehensibíliter operabátur in matre - et illa post concéptum replétur, ista ante concéptum. Beáta, inquit, quæ credidísti.
Sed et vos beáti, qui audístis et credidístis; quæcúmque enim credíderit ánima, et cóncipit et génerat Dei Verbum et ópera eius agnóscit.
Sit in síngulis Maríæ ánima, ut magníficet Dóminum; sit in síngulis spíritus Maríæ, ut exsúltet in Deo; si secúndum carnem una mater est Christi, secúndum fidem tamen ómnium fructus est Christus; omnis enim ánima áccipit Dei Verbum, si tamen immaculáta et immúnis a vítiis intemeráto castimóniam pudóre custódiat.
Quæcúmque ígitur talis esse potúerit ánima magníficat Dóminum, sicut ánima Maríæ magnificávit Dóminum et exsultávit spíritus eius in Deo salutári.
Magnificátur enim Dóminus, sicut et álibi legístis: Magnificáte Dóminum mecum, non quo Dómino áliquid humána voce possit adiúngi, sed quia magnificátur in nobis: imágo enim Dei Christus est, et ídeo, si quid iustum religiosúmque fécerit ánima, illam imáginem Dei, ad cuius est similitúdinem creáta, magníficat, et ídeo, dum magníficat eam, magnitúdinis eius quadam participatióne sublímior fit.


Lc 1, 45. 46; Ps 65, 16

R. Beáta quæ credidísti, quóniam perficiéntur in te quæ dicta sunt tibi a Dómino. Et ait María: * Magníficat ánima mea Dóminum.
V. Veníte, et audíte, et narrábo quanta fecit Deus ánimæ meæ. R. Magníficat ánima mea Dóminum.



Orémus. Preces pópuli tui, quæsumus, Dómine, cleménter exáudi, ut qui de Unigéniti tui in nostra carne advéntu lætántur, cum vénerit in sua maiestáte, ætérnæ vitæ præmium consequántur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)