Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Die 22 februarii
CATHEDRÆ S. PETRI APOSTOLI
Festum

Nona



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen.


Ternis ter horis númerus
nobis sacrátus pánditur,
sanctóque Iesu nómine
munus precémur véniæ.

Latrónis, en, conféssio
Christi merétur grátiam;
laus nostra vel devótio
mercétur indulgéntiam.

Mors per crucem nunc ínterit
et post tenébras lux redit;
horror dehíscat críminum,
splendor nitéscat méntium.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.


Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris - complementarem.

Antiphonæ et psalmi de die currente


2 Petr 1, 16

Non doctas fábulas secúti notam fécimus vobis Dómini nostri Iesu Christi virtútem et præséntiam, sed speculatóres facti illíus magnitúdinis.

V. Gaudéte et exsultáte, dicit Dóminus.
R. Quia nómina vestra scripta sunt in cælis.



Orémus. Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut nullis nos permíttas perturbatiónibus cóncuti, quos in apostólicæ confessiónis petra solidásti. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)