Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Hebdomada III psalterii
DOMINICA III ADVENTUS - GAUDETE
Die 17 decembris

II Vesperæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.


Verbum salútis ómnium,
Patris ab ore pródiens,
Virgo beáta, súscipe
casto, María, víscere.

Te nunc illústrat cælitus
umbra fecúndi Spíritus,
gestes ut Christum Dóminum,
æquálem Patri Fílium.

Hæc est sacráti iánua
templi seráta iúgiter,
soli suprémo Príncipi
pandens beáta límina.

Olim promíssus vátibus,
natus ante lucíferum,
quem Gábriel annúntiat,
terris descéndit Dóminus.

Læténtur simul ángeli,
omnes exsúltent pópuli:
excélsus venit húmilis
salváre quod períerat.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sæcula. Amen.


Ant. 1 Ecce véniet Dóminus, ut sédeat cum princípibus et sólium glóriæ téneat.

Psalmus 109, 1-5. 7
Messias rex et sacerdos
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25)

Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum".
Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te.
Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech".
Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges.
De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce véniet Dóminus, ut sédeat cum princípibus et sólium glóriæ téneat.

Ant. 2 Erúmpant montes iucunditátem et colles iustítiam, quia lux mundi Dóminus cum poténtia venit.

Psalmus 110
Magna opera Domini
Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens (Ap 15, 3)

Confitébor Dómino in toto corde meo, *
in consílio iustórum et congregatióne.
Magna ópera Dómini, *
exquirénda ómnibus qui cúpiunt ea.
Decor et magnificéntia opus eius, *
et iustítia eius manet in sæculum sæculi.
Memóriam fecit mirabílium suórum, *
miséricors et miserátor Dóminus.
Escam dedit timéntibus se; *
memor erit in sæculum testaménti sui.
Virtútem óperum suórum annuntiávit pópulo suo, †
ut det illis hereditátem géntium; *
ópera mánuum eius véritas et iudícium.
Fidélia ómnia mandáta eius, †
confirmáta in sæculum sæculi, *
facta in veritáte et æquitáte.
Redemptiónem misit pópulo suo, *
mandávit in ætérnum testaméntum suum.
Sanctum et terríbile nomen eius; *
inítium sapiéntiæ timor Dómini,
intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum; *
laudátio eius manet in sæculum sæculi.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Erúmpant montes iucunditátem et colles iustítiam, quia lux mundi Dóminus cum poténtia venit.

Ant. 3 Iuste et pie vivámus, exspectántes beátam spem et advéntum Dómini.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ

Canticum (Cf. Ap 19, 1-2. 5-7)
De nuptiis Agni

Allelúia.
Salus et glória et virtus Déo nostro, *
(R. Allelúia)
quia vera et iusta iudícia eius.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius, *
(R. Allelúia)
et qui timétis eum, pusílli et magni.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, *
(R. Allelúia.)
gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
R. Allelúia. (allelúia).

Allelúia.
Quia venérunt núptiæ Agni, *
(R. Allelúia)
et uxor eius præparávit se.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Glória Patri, et Fílio, *
(R. Allelúia)
et Spirítui Sancto.
R. Allelúia (allelúia).

Allelúia.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
(R. Allelúia)
et in sæcula sæculórum. Amen.
R. Allelúia (allelúia).

Ant. Iuste et pie vivámus, exspectántes beátam spem et advéntum Dómini.


1 Th 5, 23-24

Ipse Deus pacis sanctíficet vos per ómnia, et ínteger spíritus vester et ánima et corpus sine queréla in advéntu Dómini nostri Iesu Christi servétur. Fidélis est qui vocávit vos, qui étiam fáciet.



V.  Osténde nobis, Dómine, * Misericórdiam tuam.
R.  Osténde nobis, Dómine, / Misericórdiam tuam.
V.  Et salutáre tuum da nobis.
R.  Misericórdiam tuam.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Osténde nobis, Dómine, / Misericórdiam tuam.


Lc 1, 46-55

Ant. O Sapiéntia, quæ ex ore Altíssimi prodísti, attíngens a fine usque ad finem, fórtiter suavitérque dispónens ómnia: veni ad docéndum nos viam prudéntiæ.

Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salutári meo;
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, *
ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui,
depósuit poténtes de sede, *
et exaltávit húmiles,
esuriéntes implévit bonis, *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel, púerum suum, *
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. O Sapiéntia, quæ ex ore Altíssimi prodísti, attíngens a fine usque ad finem, fórtiter suavitérque dispónens ómnia: veni ad docéndum nos viam prudéntiæ.



Christum, gáudium et exsultatiónem ómnium eum exspectántium, lætántes invocémus:
Veni, Dómine, et noli tardáre.

Læti exspectámus advéntum tuum,
- veni, Dómine Iesu.
Veni, Dómine, et noli tardáre.

Tu, qui es ante sæcula,
- veni ad salvándum nos in hoc sæculo.
Veni, Dómine, et noli tardáre.

Tu, qui creásti mundum et omnes qui hábitant in eo,
- veni ad rediméndum opus mánuum tuárum.
Veni, Dómine, et noli tardáre.

Qui nostram non horruísti mortálem natúram,
- veni ad eripiéndum nos a mórtis império.
Veni, Dómine, et noli tardáre.

Qui venísti, ut vitam haberémus superabundántem,
- veni nobísque dona tuam vitam ætérnam.
Veni, Dómine, et noli tardáre.

Qui omnes hómines in regnum tuum adunáre voluísti,
- veni ad congregándum eos, qui visiónem vultus tui exspéctant.
Veni, Dómine, et noli tardáre.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus, qui cónspicis pópulum tuum nativitátis domínicæ festivitátem fidéliter exspectáre, præsta, quæsumus, ut valeámus ad tantæ salútis gáudia perveníre, et ea votis sollémnibus álacri semper lætítia celebráre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)