Localisation:


Menu:
Internetowa Liturgia Godzin

Dominica I post Pentecosten
SANCTISSIMÆ TRINITATIS
SOLLEMNITAS

Laudes matutinæ



V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.


Trínitas, summo sólio corúscans,
glóriæ carmen tibi sit perénne,
quæ tenes nostri veheménti amóre
péctoris ima.

Cónditor rerum, Pater, alma virtus,
quos tuæ vitæ facis atque formæ
esse consórtes, fídei fac usque
dona meréri.

Candor ætérnæ speculúmque lucis,
Nate, quos dicis sociásque fratres,
pálmites viti tibi nos inésse
da viridántes.

Cáritas, ignis, píetas, poténti
lúmine ac blando móderans creáta,
Spíritus, mentem rénova, fovéto
íntima cordis.

Hospes o dulcis, Trias obsecránda,
nos tibi iugi fac amóre nexos,
pérpetes donec modulémur hymnos
teque fruámur. Amen.


Ant. 1 Tibi decus et impérium, tibi glória et potéstas, tibi laus et iubilátio in sempitérna sæcula, o beáta Trínitas.

Psalmus 62, 2-9
Anima Dominum sitiens
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit

Deus, Deus meus es tu; *
ad te de luce vígilo.
Sitívit in te ánima mea, *
te desiderávit caro mea.
In terra desérta et árida et inaquósa, †
sic in sancto appárui tibi, *
ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
lábia mea laudábunt te.
Sic benedícam te in vita mea, *
et in nómine tuo levábo manus meas.
Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
Cum memor ero tui super stratum meum, *
in matutínis meditábor de te,
quia fuísti adiútor meus, *
et in velaménto alárum tuárum exsultábo.
Adhæsit ánima mea post te, *
me suscépit déxtera tua.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Tibi decus et impérium, tibi glória et potéstas, tibi laus et iubilátio in sempitérna sæcula, o beáta Trínitas.

Ant. 2 Te iure laudant, te adórant, te gloríficant omnes creatúræ tuæ, o beáta Trínitas.

Canticum (Dan 3, 57-88. 56)
Omnis creatura laudet Dominum
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5)

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, cæli, Dómino; *
benedícite, ángeli Dómini, Dómino.
Benedícite, aquæ omnes quæ super cælos sunt, Dómino; *
benedícite, omnes virtu Dómino.
Benedícite, sol et luna, Dómino; *
benedícite, stellæ cæli, Dómino.
Benedícite, omnis imber et ros, Dómino; *
benedícite, omnes venti, Dómino.
Benedícite, ignis et æstus, Dómino; *
benedícite, frigus et æstus, Dómino.
Benedícite, rores et pruína, Dómino; *
benedícite, gelu et frigus, Dómino.
Benedícite, glácies et nives, Dómino; *
benedícite, noctes et dies, Dómino.
Benedícite, lux et ténebræ, Dómino; *
benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
Benedícat terra Dóminum; *
laudet et superexáltet eum in sæcula.
Benedícite, montes et colles, Dómino;*
benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
Benedícite, mária et flúmina, Dómino; *
benedícite, fontes, Dómino.
Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino; *
benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino; *
benedícite, fílii hóminum, Dómino.
Benedícat Israel Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino; *
benedícite, servi Dómini, Dómino.
Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino; *
benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino; *
laudáte et superexaltáte eum in sæcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sæcula.
Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sæcula.

In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.

Ant. Te iure laudant, te adórant, te gloríficant omnes creatúræ tuæ, o beáta Trínitas.

Ant. 3 Ex quo ómnia, per quem ómnia, in quo ómnia: ipsi glória in sæcula.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum
Filii Ecclesiœ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius)

Cantáte Dómino cánticum novum; *
laus eius in ecclésia sanctórum.
Lætétur Israel in eo qui fecit eum, *
et fílii Sion exsúltent in rege suo.
Laudent nomen eius in choro, *
in týmpano et cíthara psallant ei.
Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
et honorábit mansuétos in salúte.
Iúbilent sancti in glória, *
læténtur in cubílibus suis.
Exaltatiónes Dei in gútture eórum, *
et gládii ancípites in mánibus eórum,
ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
castigatiónes in pópulis,
ad alligándos reges eórum in compédibus, *
et nóbiles eórum in mánicis férreis,
ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
glória hæc est ómnibus sanctis eius.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Ex quo ómnia, per quem ómnia, in quo ómnia: ipsi glória in sæcula.


1 Cor 12, 4-6

Divisiónes gratiárum sunt, idem autem Spíritus. Et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus. Et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus, qui operátur ómnia in ómnibus.



V.  Tibi laus, tibi glória, * O beáta Trínitas.
R.  Tibi laus, tibi glória, / O beáta Trínitas.
V.  Tibi gratiárum áctio in sæcula sæculórum.
R.  O beáta Trínitas.
V.  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R.  Tibi laus, tibi glória, / O beáta Trínitas.


Lc 1, 68-79

Ant. Benedícta sit creátrix et gubernátrix ómnium, sancta et indivídua Trínitas, et nunc et semper et per infiníta sæculórum sæcula.

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ;
et eréxit cornu salútis nobis, *
in domo David, púeri sui:
sicut lócutus est per os sanctórum, *
qui a sæculo sunt, prophetárum eius;
salútem ex inimícis nostris, *
et de manu ómnium, qui odérunt nos:
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, *
et memorári testaménti sui sancti;
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, *
serviámus illi,
in sanctitáte et iustítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos Oriens ex alto:
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedícta sit creátrix et gubernátrix ómnium, sancta et indivídua Trínitas, et nunc et semper et per infiníta sæculórum sæcula.



Patrem, Fílium et Spíritum Sanctum adorémus et glorificémus iubilántes:
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Pater sancte, nobis nesciéntibus sicut opórtet oráre, Spíritum Sanctum donáre dignéris,
- ut ádiuvet infirmitátem nostram et póstulet secúndum te pro nobis.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Fili Dei, qui Patrem rogásti, ut Paráclitum daret Ecclésiæ tuæ,
- fac ut máneat nobíscum in ætérnum Spíritus veritátis.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Veni, Sancte Spíritus, et fructus tuos nobis largíre: caritátem, gáudium, pacem, patiéntiam, benignitátem, bonitátem,
- longanimitátem, mansuetúdinem, fidem, modéstiam, continéntiam, castitátem.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Pater omnípotens, qui Spíritum Fílii tui in corda nostra misísti, clamántem: Abba, Pater,
- fac nos a Spíritu agi, ut simus herédes tui, coherédes autem Christi.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Christe, qui Paráclitum misísti procedéntem a Patre, ut testimónium perhibéret de te,
- fac ut étiam nos testimónium de te perhibeámus coram homínibus.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.


Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.



Deus Pater, qui, Verbum veritátis et Spíritum sanctificatiónis mittens in mundum, admirábile mystérium tuum homínibus declarásti, da nobis, in confessióne veræ fídei, ætérnæ glóriam Trinitátis agnóscere, et Unitátem adoráre in poténtia maiestátis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.


Si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
V. Ite in pace.
R. Deo grátias.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R. Amen.



 Based on LITURGIA HORARUM IUXTA RITUM ROMANUM (editio typica)