V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
et in sæcula sæculórum. Amen. (T.P. Allelúia.)
1 Agnóscat omne sæculum
venísse vitæ præmium;
post hostis ásperi iugum
appáruit redémptio.
2 Isaías quæ præcinit
compléta sunt in Vírgine;
annuntiávit Angelus,
Sanctus replévit Spíritus.
3 María ventre cóncipit
verbi fidélis sémine;
quem totus orbis non capit,
portant puéllæ víscera.
4 Adam vetus quod pólluit,
Adam novus hoc ábluit;
tumens quod ille déicit,
humíllimus hic érigit.
5 Christo sit omnis glória,
Dei Paréntis Fílio,
quem Virgo felix cóncipit
Sancti sub umbra Spíritus. Amen.
Ant. 1
Egrediétur virga de radíce Iesse, et flos de radíce ascéndet, et requiéscet super eum Spíritus Dómini, allelúia.
Psalmus 112
Laudabile nomen Domini
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Lc 1, 52)
Laudáte púeri Dómini, *
laudáte nomen Dómini.
Sit nomen Dómini benedíctum *
ex hoc nunc et usque in sæculum.
A solis ortu usque ad occásum *
laudábile nomen Dómini.
Excélsus super omnes gentes Dóminus, *
super cælos glória eius.
Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat, *
et humília réspicit in cælo et in terra?
Súscitans de terra ínopem, *
de stércore érigens páuperem,
ut cóllocet eum cum princípibus, *
cum princípibus pópuli sui.
Qui habitáre facit stérilem in domo, *
matrem filiórum lætántem.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Egrediétur virga de radíce Iesse, et flos de radíce ascéndet, et requiéscet super eum Spíritus Dómini, allelúia.
Ant. 2
Dabit ei Dóminus sedem David patris eius, et regnábit in ætérnum, allelúia.
Psalmus 147
Instauratio Ierusalem
Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni (Ap 21, 9)
Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
colláuda Deum tuum, Sion.
Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
benedíxit fíliis tuis in te.
Qui pósuit fines tuos pacem, *
et ádipe fruménti sátiat te.
Qui emíttit elóquium suum terræ, *
velóciter currit verbum eius.
Qui dat nivem sicut lanam, *
pruínam sicut cínerem spargit.
Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
iustítias et iudícia sua Israel.
Non fecit táliter omni natióni, *
et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Dabit ei Dóminus sedem David patris eius, et regnábit in ætérnum, allelúia.
Ant. 3
Verbum supérnum, a Patre ante témpora génitum, hódie pro nobis caro factum exinanívit semetípsum, allelúia.
Canticum (Phil 2, 6-11)
De Christo, servo Dei
Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,
sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens,
in similitúdinem hóminum factus *
et hábitu invéntus ut homo.
Humiliávit semetípsum
factus obdiens usque ad mortem, *
mortem autem crucis.
Propter quod et Deus illum exaltávit
et donávit illi nomen, *
quod est super omne nomen,
ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
cæléstium et terréstrium et infernórum,
et omnis lingua confiteátur: *
"Dóminus Iesus Christus!" in glóriam Dei Patris.
Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
et in sæcula sæculórum. Amen.
Ant.
Verbum supérnum, a Patre ante témpora génitum, hódie pro nobis caro factum exinanívit semetípsum, allelúia.